HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXV: De sermone Jacobi fratris Domini

#Act. XV

Et facto silentio, locutus est Jacobus, adhaerens verbo Petri: Viri, inquit, fratres, audite me. Simon narravit quemadmodum Deus primum visitavit gentes, vocans eos ad fidem et testimonia prophetarum. Et inductis testimoniis diversorum prophetarum, auctoritate pontificali protulit diffinitivam sententiam, dicens: Propter quod ego judico, non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, sed consulo, ut dirigamus ad eos epistolam, ut abstineant se ab idololatria, et fornicatione, et suffocato, et sanguine. Idololatria siquidem ex gentibus maxime pullulaverat, fornicatio, quasi naturale quoddam et nullius reatus reputabatur inter gentes. Ideo specialiter decreverunt apostoli prohiberi ista gentibus. Erant etiam proni ad effundendum sanguinem. Consueverant etiam bibere sanguinem immolatum diis suis. Ideo specialiter prohibiti sunt a sanguine effundendo, et bibendo. Quare autem ad litteram prohibuerint eis animal suffocatum, non est satis perspicuum. Et placuit hoc consilium Jacobi apostolis et senioribus. Et communi consensu elegerunt viros, per quos mitterent Epistolam cum Paulo, et Barnaba, Judam scilicet et Silam, et praemissa est salutatio in hunc modum.